- CIRCIUS
- I.CIRCIUSTauri montis pars. Plin. l. 5. c. 27. Item insula Mysiae. Sed legendum Cyzicus, teste Ferrariô.II.CIRCIUSventus Galliae Narbonens. peculiaris, reliquis caeli partibus ignotus, inter Corum et Aparctiam spirans, nulli ventorum violentiâ inferior, quippe qui et onusta percellat palustra, et aedium tecta secum rapiat. Circius vero a vertigine dictus putatur, co quod in orbem circumagatur. Lucan. l. 1. v. 408.---- ---- Solus sua litora turbatCircius; et tutâ prohibet statione Monaeci.Nic. Lloydius. Huic Augustum sacrificâsse templumque fecisse, docet L. Seneca, Natur. Quaestion. l. 5. c. 17. Galliam infestat Circius, cui aedificia quassanti, tamen incolae gratias agunt tamquam salubritatem caeli sui debeant ei. Divus certe Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, et vovit et fecit Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 1. Non vero esle ventum Narbonensis provinc. sed unum ex principalibus et authenticis, nomine pure pute Graeco sive Siculo Κερκίαν dictum, docet Salmas. ex Theophrasto de Ventis, ubi Argesten Siculis Κερκίαν dici refert: quamvis alii Thrasciam, vicinum Argestae, hôc nomine insignitum fuisse, malmt. Videeum, ad Solin. p. 1257. et 1258.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.